Epistola I B. Joannis*

Caput 3: Versus 16

In hoc cognoscimus,etc. Praepositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicae. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur:Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non visJoan. 21.. In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur.Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suisIbid. 15..
(* Traductions européennes)